Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.2 Plin. Nat. 6.3 (English) >>Plin. Nat. 6.4

6.3

cappadocia intus habet coloniam claudi caesaris archelaidem, quam praefluit amnis halys, oppida comana, quod salius, neocaesaream, quod lycus, amasiam, quod iris, in regione hoc gazacena, in colopene vero sebastiam et sebastopolim - haec parva, sed paria supra dictis - , reliqua sui parte melitam, a samiramide conditam haud procul euphrate, diocaesaream, tyana, castabala, magnopolim, zelam et sub monte argaeo mazacum, quae nunc caesarea nominatur. cappadociae pars praetenta armeniae maiori melitene vocatur, commagenis cataonia, phrygiae garsauritis, sargaurasana, cammaneni, galatiae

-- --

morimene, ubi disterminat eas cappadox amnis, a quo nomen traxere antea leucosyri dicti. a neocaesarea supra dicta minorem armeniam lycus amnis disterminat. est et coeranus intus clarus, in ora autem ab amiso oppidum et flumen chadisia, lycastum, a quo themiscyrena regio, iris flumen deferens lycum. civitas ziela intus, nobilis clade triarii et victoria c. caesaris. in ora amnis thermodon, ortus ad castellum quod vocant phanorian, praeterque radices amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, amazonium, themiscyra, sotira, amasia, comana, nunc matium. gentes genetarum, chalybum, oppidum cotyorum, gentes tibareni, mossyni notis signantes corpora, gens macrocephali, oppidum cerasus, portus cordule, gentes bechires, buxeri, flumen melas, gens machorones, sideni flumenque sidenum, quo alluitur oppidum polemonium, ab amiso cxx. inde

-- --

flumina iasonium, melanthium et ab amiso lxxx pharnacea oppidum, tripolis castellum et fluvius, item philocalia et sine fluvio liviopolis, et a pharnacea c trapezus liberum, monte vasto clausum. ultra quod gens armenochalybes et maior armenia, xxx p. distans. in ora ante trapezunta flumen est pyxites, ultra vero gens sannorum heniochorum, flumen absarrum cum castello cognomine in faucibus, a trapezunte cxl. eius loci a tergo montium hiberia est, in ora vero heniochi, ampreutae, lazi, flumina acampseon, isis, nogrus, bathys, gentes colchorum, oppidum matium, flumen heracleum et promunturium eodem nomine clarissimusque ponti phasis. oritur in moschis, navigatur quamlibet magnis navigiis xxxviii d p., inde minoribus longo spatio, pontibus cxx pervius. oppida in ripis habuit conplura, celeberrima tyndarida, circaeum, cygnum et in faucibus phasim. maxime autem inclaruit aea, xv p. a mari, ubi hippos et cyaneos vasti amnes e diverso

-- --

in eum confluunt; nunc habet surium tantum, et ipsum ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum navium capacem esse diximus. et alios accipit fluvios magnitudine numeroque mirabiles, inter quos glaucum. in ore eius insula est sine nomine, ab absarro lxx. inde aliud flumen charien, gens saltiae, antiquis phthirophagi dicti, et alia sanni, flumen chobum, e caucaso per suanos fluens, dein rhoan, regio egritice, amnes sigama, thersos, astelephus, chrysorrhoas, gens absilae, castellum sebastopolis, a phaside c, gens sanigarum, oppidum cygnus, flumen et oppidum penius. deinde multis nominibus heniochorum gentes.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.2 Plin. Nat. 6.3 (English) >>Plin. Nat. 6.4

Powered by PhiloLogic