Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.30 Plin. Nat. 6.31 (English) >>Plin. Nat. 6.32

6.31

taprobanen alterum orbem terrarum esse diu existimatum est antichthonum appellatione. ut insulam liqueret esse alexandri magni aetas resque praestitere. onesicritus, classis eius praefectus, elephantos ibi maiores bellicosioresque quam in india gigni scripsit, megasthenes flumine dividi, incolasque palaeogonos appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam indos. eratosthenes et mensuram prodidit, longitudinis vii stadium, latitudinis v, nec urbes esse, sed vicos dccl. incipit ab eoo mari inter ortum occasumque solis indiae praetenta et quondam credita xx dierum navigatione a prasiana gente distare, mox, quia papyraceis navibus armamentisque nili peteretur, ad nostrarum navium cursus

-- --

vii dierum intervallo taxata. mare interest vadosum, senis non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita profundum, ut nullae anchorae sidant. ob id navibus utrimque prorae, ne per angustias alvei circumagi sit necesse; magnitudo ad terna milia amphorum. siderum in navigando nulla observatio; septentrio non cernitur. volucres secum vehunt emittentes saepius meatumque earum terram petentium comitantur. nec plus quaternis mensibus anno navigant. cavent a solstitio maxime centum dies, tunc illo mari hiberno.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.30 Plin. Nat. 6.31 (English) >>Plin. Nat. 6.32

Powered by PhiloLogic