Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.32 Plin. Nat. 6.33 (English) >>Plin. Nat. 6.34

6.33

haec conperta de taprobane. quattuor satrapiae, quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a proximis indo gentibus montana. capisene habuit capisam urbem, quam diruit Cyrus. arachosia cum flumine et oppido eiusdem nominis, quod quidam cufim dixere, a samiramide conditum. amnis erymandus, praefluens parabesten arachosiorum. proximos his a meridie ad partem arachotarum faciunt dexendrusos, a septentrione paropanisidas, cartana oppidum sub caucaso, quod postea

-- --

tetragonis dictum. haec regio est ex adverso bactriae, ariorum deinde cuius oppidum alexandria, a conditore dictum, sydraci, dangalae, parapinae, cataces, mazi; ad caucasum cadrusi, oppidum ab alexandro conditum. infra haec omnia planiora. ab indo ariana regio, ambusta fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa opacitate cultores congregat circa duos maxime fluvios, tonberon et arosapen. oppidum artacoana, arius amnis, qui praefluit alexandriam ab alexandro conditam. patet oppidum stadia xxx multoque pulchrius sicut antiquius artacabene, iterum ab antiocho munitum, stadia quinquaginta. dorsigi gens; amnes pharnacotis, ophradus; prophthasia, oppidum zarasparum, drangae, euergetae, zarangae, gedrusi, oppida peucolis, lyphorta, methorcum; deserta; amnis manain, acutri gens, flumen eorum, gens orbi,

-- --

flumen navigabile pomanus pandarum finibus, item cabirus suarorum, ostio portuosum, oppidum condigramma, flumen cophes. influunt in eum navigabilia saddaros, parospus, sodamus. arianae partem esse daritim aliqui volunt mensuramque produnt utriusque longitudinem xviii30, latitudinem dimidio minorem quam indiae. alii gedrusos et sires posuere per cxxxviii p., mox ichthyophagos oritas propria, non indorum, lingua loquentes per cc p. ichthyophagos omnes alexander vetuit piscibus vivere. deinde posuere arbiorum gentem per cc p. ultra deserta; dein carmania ac persis atque arabia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.32 Plin. Nat. 6.33 (English) >>Plin. Nat. 6.34

Powered by PhiloLogic