Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.35 Plin. Nat. 6.36 (English) >>Plin. Nat. 6.37

6.36

carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta milia passuum nearchus scripsit. ab initio eius ad flumen sabim c p.; inde vineas coli et arva ad flumen ananim xxv milium spatio; regio vocatur armuzia. oppida carmaniae zetis et alexandria.

inrumpit deinde et in hac parte geminum mare in terras, quod rubrum dixere nostri, graeci erythrum a rege erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali aquae ipsius natura. sed in duos dividitur sinus. is qui ab oriente est persicus appellatur, xxv circuitu, ut eratosthenes tradit; ex adverso est arabia, cuius xv longitudo. rursus altero ambitur sinu arabico nominato. oceanum qui influit azanium appellant. persicum introitu v latitudinis, alii iiii fecerunt. ab eo ad intimum sinum

-- --

recto cursu xi xxv propemodum constat esse et situm eius humani capitis effigie. onesicritus et nearchus ab indo amne in sinum persicum atque illinc babylonem euphratis paludibus scripserunt xvii esse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.35 Plin. Nat. 6.36 (English) >>Plin. Nat. 6.37

Powered by PhiloLogic