Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.38 Plin. Nat. 6.39 (English) >>Plin. Nat. 6.40

6.39

necessarium est hoc in loco signare et medorum situm terrarumque faciem circumagere ad persicum mare, quo facilius dein reliqua noscantur. namque media, ab occasu transversa oblique parthiae occurrens, utraque

-- --

regna praecludit. habet ergo ipsa ab ortu caspios et parthos, a meridie sittacenen et susianen, persida, ab occasu adiabenen, ab septentrione armeniam. persae rubrum mare semper accoluere, propter quod is sinus persicus vocatur. regio ibi maritima ceribobus; qua vero ipsa subit ad medos, climax megale appellatur locus arduo montis ascensu per gradus, introitu angusto, ad persepolim, caput regni, dirutam ab alexandro. praeterea habet in extremis finibus laodiceam ab antiocho conditam. inde ad orientem magi optinent phrasargida castellum, in quo cyri sepulchrum; est et horum ecbatana oppidum, translatum ab dario rege ad montes. inter parthos et arianos excurrunt paraetaceni. his gentibus et euphrate inferiora regna cluduntur. reliqua dicemus a mesopotamia, excepto mucrone eius arabumque populis in priore dictis volumine.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.38 Plin. Nat. 6.39 (English) >>Plin. Nat. 6.40

Powered by PhiloLogic