Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.3 Plin. Nat. 6.4 (English) >>Plin. Nat. 6.5

6.4

subicitur ponti regio colica, in qua iuga caucasi ad ripaeos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in euxinum et maeotium devexa, altero in caspium et hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes tenent melanchlaeni, coraxi, urbe colchorum dioscuriade iuxta fluvium anthemunta nunc deserta, quondam adeo

-- --

clara, ut timosthenes in eam ccc nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea a nostris cxxx interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam ab amphito et telchio, castoris ac pollucis aurigis, putent, a quibus ortam heniochorum gentem fere constat. c a dioscuriade oppidum heracleum distat, a sebastopoli lxx. achaei, mardi, cercetae, post eos seraci, cephalotomi. in intimo eo tractu pityus oppidum opulentissimum ab heniochis direptum est. a tergo eius epagerritae, sarmatarum populus in caucasi iugis, post quae sauromatae. ad hos profugerat mithridates claudio principe narravitque thalos iis esse confines, qui ab oriente caspii maris fauces attingerent; siccari eas aestu recedente. in ora autem iuxta cercetas flumen icarus, achaei cum oppido hiero et flumine, ab heracleo cxxxvi. inde promunturium crunoe, a quo supercilium arduum tenent toretae, civitas sindica, ab hiero lxvii d, flumen setheries. inde ad bospori cimmerii introitum lxxxviii d.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.3 Plin. Nat. 6.4 (English) >>Plin. Nat. 6.5

Powered by PhiloLogic