Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.42 Plin. Nat. 6.43 (English) >>Plin. Nat. 6.44

6.43

oritur in regione armeniae maioris, fonte conspicuo in planitie. loco nomen elegosine est; ipsi qua tardior fluit diglito; unde concitatur, a celeritate tigris incipit vocari: ita appellant medi sagittam. influit in lacum aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e tigri

-- --

pisces in lacum transnatant. fertur autem et cursu et colore dissimilis transvectusque occurrente tauro monte in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius erumpit. locus vocatur zoaranda; eundem esse manifestum, quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui thospites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, post xxii p. circa nymphaeum redditur. tam vicinum arsaniae fluere eum in regione arrhene claudius caesar auctor est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur leviorque arsanias innatet mmmm ferme spatio, mox divisus in euphraten mergatur. tigris autem, ex armenia acceptis fluminibus claris parthenia ac nicephorione, arabas orroeos adiabenosque disterminans et quam diximus mesopotamiam faciens, lustratis montibus gordyaeorum circa apameam mesenes oppidum, citra seleuciam babyloniam cxxv p. divisus in alveos duos, altero meridiem ac seleuciam petit mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem gentis tergo campos cauchas secat. ubi remeavere aquae, pasitigris appellatur, postea recipit ex media choaspen atque, ut diximus, inter seleuciam et ctesiphontem vectus

-- --

in lacus chaldaicos se fundit eosque lxii p. amplitudine implet; mox vasto alveo profusus dextra characis oppidi infertur mari persico x p. ore. inter duorum amnium ostia xxv p. fuere, ut alii tradunt, vii, utroque navigabili. sed longo tempore euphraten praeclusere orcheni et accolae agros rigantes, nec nisi per tigrim defertur in mare.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.42 Plin. Nat. 6.43 (English) >>Plin. Nat. 6.44

Powered by PhiloLogic