Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.6 Plin. Nat. 6.7 (English) >>Plin. Nat. 6.8

6.7

peracta est interior ora ac loca amnesque, accolae: nunc reddatur ingens in mediterraneo situs, in quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo infitias, anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis a domitio corbulone regibusque inde missis supplicibus

-- --

aut regum liberis obsidibus. ordiemur autem a cappadocum gente. longissime haec ponticarum omnium introrsus recedens minorem armeniam maioremque et commagenen laevo suo latere transit, dextro vero omnes in asia dictas gentes, plurimis superfusa populis, magnoque impetu scandens ad ortum solis et tauri iuga transit lycaoniam, pisidiam, ciliciam, vadit super antiochiae tractum et usque ad cyrresticam eius regionem parte sua quae vocatur cataonia contendit. itaque ibi longitudo asiae xii l efficit, latitudo dcxl.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.6 Plin. Nat. 6.7 (English) >>Plin. Nat. 6.8

Powered by PhiloLogic