Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.8 Plin. Nat. 6.9 (English) >>Plin. Nat. 6.10

6.9

cyrus oritur in heniochis montibus, quos alii coraxicos vocavere, araxos eodem monte quo euphrates,

-- --

vi p. intervallo, auctusque amne vsi et ipse, ut plures existimavere, cyro defertur in caspium mare. oppida celebrantur in minore caesarea, aza, nicopolis, in maiore arsamosata euphrati proximum, tigri carcathiocerta, in excelso autem tigranocerta, at in campis iuxta araxen artaxata. universae magnitudinem aufidius quinquagiens centena milia prodidit, claudius caesar longitudinem a dascusa ad confinium caspii maris xiii p., latitudinem dimidium eius tigranocerta ad hiberiam. dividitur, quod certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quasdam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus cxx. claudunt eam montes ab oriente, sed non statim cerauni nec adiabene regio. quod interest spatii, cepheni tenent; ab his iuga ultra adiabeni tenent, per convalles autem proximi armeniae sunt menobardi et moscheni. adiabenen tigris et montes invii cingunt. ab laeva eius regio medorum est ad prospectum caspii maris. ex oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque caucasis montibus cingitur. incolae per confinium armeniae nunc dicentur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 6.8 Plin. Nat. 6.9 (English) >>Plin. Nat. 6.10

Powered by PhiloLogic