Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.13 Plin. Nat. 7.14 (English) >>Plin. Nat. 7.15

7.14

ceteris animantibus statum et pariendi et partus gerendi tempus est; homo toto anno et incerto gignitur spatio, alius septimo mense, alius octavo et usque ad initia undecimi. ante septimum mensem haut umquam vitalis est. septimo non nisi pridie posterove pleniluni die aut interlunio concepti nascuntur. tralaticium in aegypto est et octavo gigni, iam quidem et in italia tales partus esse vitales, contra priscorum opiniones. variant haec pluribus modis. vistilia, gliti ac postea pomponi atque orfiti clarissimorum civium coniunx, ex iis quattuor partus enixa septimo

-- --

semper mense, genuit suillium rufum undecimo, corbulonem septimo, utrumque consulem, postea caesoniam, gai principis coniugem, octavo. in quo mensum numero genitis intra quadragensimum diem maximus labor, gravidis autem quarto et octavo mense, letalesque in iis abortus. masurius auctor est l. papirium praetorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus diceret tulisse, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum videretur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.13 Plin. Nat. 7.14 (English) >>Plin. Nat. 7.15

Powered by PhiloLogic