Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.14 Plin. Nat. 7.15 (English) >>Plin. Nat. 7.16

7.15

a conceptu decimo die dolores capitis, oculorum vertigines tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio stomachi indices sunt hominis inchoati. melior color marem ferenti et facilior partus, motus in utero quadragensimo die. contraria omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et inguinis levis tumor, primus autem xc die motus. sed plurimum languoris in utroque sexu capillum germinante partu et in plenilunio, quod tempus editos quoque infantes praecipue infestat. adeoque incessus atque omne quicquid dici potest in gravida refert, ut salsioribus cibis usae carentem unguiculis partum edant et, si respiravere, difficilius enitantur. oscitatio quidem in enixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.14 Plin. Nat. 7.15 (English) >>Plin. Nat. 7.16

Powered by PhiloLogic