Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.16 Plin. Nat. 7.17 (English) >>Plin. Nat. 7.18

7.17

in pedes procidere nascentem contra naturam est, quo argumento eos appellavere agrippas ut aegri partus, qualiter et m. agrippam ferunt genitum, unico prope felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. quamquam is quoque adversa pedum valitudine, misera iuventa, exercito aevo inter arma mortesque ac noxia accessu, infelici terris stirpe omni, sed per utrasque agrippinas maxime,

-- --

quae gaium, quae domitium neronem principes genuere totidem faces generis humani, praeterea brevitate aevi, quinquagensimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum coniugis socerique praegravi servitio, luisse augurium praeposteri natalis existimatur. neronem quoque, paulo ante principem et toto principatu suo hostem generis humani, pedibus genitum scribit parens eius agrippina. ritus naturae hominem capite gigni, mos est pedibus efferri.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.16 Plin. Nat. 7.17 (English) >>Plin. Nat. 7.18

Powered by PhiloLogic