Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.18 Plin. Nat. 7.19 (English) >>Plin. Nat. 7.20

7.19

praeter mulierem pauca animalia coitum novere gravida; unum quidem omnino aut alterum superfetat. extat in monimentis et medicorum et quibus talia consectari curae fuit uno abortu duodecim puerperia egesta. sed ubi paululum temporis inter duos conceptus intercessit, utrumque perfertur, ut in hercule et iphicle fratre eius apparuit et in ea quae gemino partu alterum marito similem alterumque

-- --

adultero genuit, item in proconnesia ancilla, quae eiusdem diei coitu alterum domino similem, alterum procuratori eius, et in alia, quae iusto partu quinque mensum alterum edidit, rursus in alia, quae septem mensum edito puerperio insecutis in mensibus geminos enixa est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.18 Plin. Nat. 7.19 (English) >>Plin. Nat. 7.20

Powered by PhiloLogic