Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.1 Plin. Nat. 7.2 (English) >>Plin. Nat. 7.3

7.2

et de universitate quidem generis humani magna ex parte in relatione gentium diximus. neque enim ritus moresque nunc tractabimus innumeros ac totidem paene quot sunt coetus hominum, quaedam tamen haut omittenda duco maximeque longius ab mari degentium, in quibus prodigiosa aliqua et incredibilia multis visum iri haud dubito. quis enim aethiopas ante quam cerneret credidit aut quid non miraculo est, cum primum in notitiam venit quam multa fieri non posse prius quam sunt facta iudicantur naturae vero rerum vis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam complectatur animo. ne pavonis ac tigrium pantherarumque

-- --

maculas et tot animalium picturas commemorem, parvum dictu, sed inmensum aestimatione, tot gentium sermones, tot linguae, tanta loquendi varietas, ut externus alieno paene non sit hominis vice! iam in facie vultuque nostro cum sint decem aut paulo plura membra, nullas duas in tot milibus hominum indiscretas effigies existere, quod ars nulla in paucis numero praestet adfectando! nec tamen ego in plerisque eorum obstringam fidem meam potiusque ad auctores relegabo, qui dubiis reddentur omnibus, modo ne sit fastidio graecos sequi, tanto maiore eorum diligentia vel cura vetustiore.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.1 Plin. Nat. 7.2 (English) >>Plin. Nat. 7.3

Powered by PhiloLogic