Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.24 Plin. Nat. 7.25 (English) >>Plin. Nat. 7.26

7.25

ceterum editis primores septimo mense gigni dentes priusque in supera fere parte, haud dubium est, septimo eosdem decidere anno aliosque suffici, quosdam et cum dentibus nasci, sicut m'. curium, qui ob id dentatus cognominatus est, et cn. papirium carbonem, praeclaros viros. in feminis ea res inauspicati fuit exempli regum temporibus. cum ita nata esset valeria, exitio civitati in quam delata esset futuram responso haruspicum vaticinante, suessam pometiam illa tempestate florentissimam deportata est, veridico exitu consecuto. - (quasdam concreto genitali gigni infausto omine cornelia gracchorum mater indicio est) - aliqui vice dentium continuo osse gignuntur, sicuti prusiae regis bithynorum filius superna parte oris. dentes autem in tantum invicti sunt ignibus, ut nec crementur cum reliquo corpore, iidemque flammis indomiti cavantur tabe pituitae. candorem trahunt quodam medicamine. usu atteruntur multoque prius in aliquis deficiunt. nec cibo tantum et

-- --

alimentis necessarii, quippe vocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguae serieque structurae atque magnitudine mutilantes mollientesve aut hebetantes verba et, cum defuere, explanationem omnem adimentes. quin et augurium in hac esse creditur parte. triceni bini viris adtribuuntur excepta turdulorum gente: quibus plures fuere, longiora promitti vitae putant spatia. feminis minor numerus: quibus in dextra parte gemini superne a canibus cognominati, fortunae blandimenta pollicentur, sicut in agrippina domiti neronis matre; contra in laeva. - (hominem prius quam genito dente cremari mos gentium non est) - sed mox plura de hoc, cum membratim historia decurret.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.24 Plin. Nat. 7.25 (English) >>Plin. Nat. 7.26

Powered by PhiloLogic