Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.26 Plin. Nat. 7.27 (English) >>Plin. Nat. 7.28

7.27

in trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram futurae certum est. in plenum autem cuncto mortalium generi minorem in dies fieri propemodum observatur rarosque patribus proceriores, consumente ubertatem seminum exustione, in cuius vices nunc vergat aevum. in creta terrae motu rupto monte inventum est corpus stans xlvi

-- --

cubitorum, quod alii orionis, alii oti esse tradunt. orestis corpus oraculi iussu refossum vii cubitorum fuisse monumentis creditur. iam vero ante annos prope mille vates ille homerus non cessavit minora corpora mortalium quam prisca conqueri. naevii pollionis amplitudinem annales non tradunt, sed quia populi concursu paene sit interemptus, vice prodigii habitum. procerissimum hominum aetas nostra divo claudio principe gabbaram nomine ex arabia advectum novem pedum et totidem unciarum vidit. fuere sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora eius miraculi gratia in conditorio sallustianorum adservabantur hortorum; pusioni et secundillae erant nomina. eodem praeside minimus homo duos pedes et palmum conopas nomine in deliciis iuliae neptis eius fuit, et mulier andromeda, liberta iuliae augustae. manium maximum et m. tullium equites romanos binum cubitorum fuisse auctor est M. Varro, et ipsi vidimus in loculis adservatos. sesquipedales gigni, quosdam longiores, in trimatu inplentes vitae cursum, haud ignotum est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.26 Plin. Nat. 7.27 (English) >>Plin. Nat. 7.28

Powered by PhiloLogic