Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.30 Plin. Nat. 7.31 (English) >>Plin. Nat. 7.32

7.31

ferunt Crassum, avum Crassi in parthis interempti, numquam risisse, ob id agelastum vocatum, sicuti nec flesse

-- --

multos. socratem clarum sapientia eodem semper visum vultu nec aut hilaro magis aut turbato. exit hic animi tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae duram et inflexibilem affectusque humanos adimit, quales ἀπαθεῖς graeci vocant, multos eius generis experti, - quod mirum sit - auctores maxime sapientiae, diogenen cynicum, pyrrhonem, heraclitum, timonem, hunc quidem etiam in totius odium generis humani evectum. sed haec parva naturae insignia in multis varia cognoscuntur, ut in antonia drusi numquam expuisse, in pomponio consulari poeta non ructasse. - (quibus natura concreta sunt ossa, qui sunt rari admodum, cornei vocantur) -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.30 Plin. Nat. 7.31 (English) >>Plin. Nat. 7.32

Powered by PhiloLogic