Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.38 Plin. Nat. 7.39 (English) >>Plin. Nat. 7.40

7.39

iustius pompeio magno tribuatur dcccxlvi naves piratis ademisse: caesari proprium et peculiare sit praeter supra dicta clementiae insigne, qua usque ad paenitentiam

-- --

omnes superavit. idem magnanimitatis perhibuit exemplum, cui comparari non possit aliud. spectacula enim edita effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte enumerare luxuriae faventis est: illa fuit vera et incomparabilis invicti animi sublimitas, captis apud pharsaliam pompei magni scriniis epistularum iterumque apud thapsum scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.38 Plin. Nat. 7.39 (English) >>Plin. Nat. 7.40

Powered by PhiloLogic