Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.39 Plin. Nat. 7.40 (English) >>Plin. Nat. 7.41

7.40

verum ad decus imperii romani, non solum ad viri unius, pertinet victoriarum pompei magni titulos omnes triumphosque hoc in loco nuncupari, aequato non modo alexandri magni rerum fulgore, sed etiam herculis prope ac liberi patris.

igitur sicilia recuperata, unde primum sullanus in rei publicae causa exoriens auspicatus est, africa vero tota subacta et in dicionem redacta magnique nomine in spolium inde capto, eques romanus, id quod antea nemo, curru triumphali revectus et statim ad solis occasum transgressus, excitatis in pyrenaeo tropaeis, oppida dccclxxvi ab alpibus ad fines hispaniae ulterioris in dicionem redacta victoriae suae adscripsit et maiore animo sertorium tacuit, belloque civili, quod omnia externa conciebat, extincto iterum triumphales currus eques r. induxit, totiens imperator ante quam miles.

postea ad tota maria et deinde solis ortus missus hos retulit patriae titulos more sacris certaminibus vincentium - neque enim ipsi

-- --

coronantur, sed patrias suas coronant - , hos ergo honores urbi tribuit in delubro minervae, quod ex manubiis dicabat:

CN·POMPEIVS MAGNVS IMPERATOR BELLO XXX ANNORVM CONFECTO FVSIS FVGATIS OCCISIS IN DEDITIONEM ACCEPTIS HOMINVM CENTIENS VICIENS SEMEL LXXXIII DEPRESSIS AVT CAPTIS NAVIBVS DCCCXLVI OPPIDIS CASTELLIS MDXXXVIII IN FIDEM RECEPTIS TERRIS A MAEOTIS AD RVBRVM MARE SVBACTIS VOTVM MERITO MINERVAE.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.39 Plin. Nat. 7.40 (English) >>Plin. Nat. 7.41

Powered by PhiloLogic