Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.44 Plin. Nat. 7.45 (English) >>Plin. Nat. 7.46

7.45

fortitudo in quo maxime exstiterit inmensae quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas. q. ennius t. caecilium teucrum fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem. l. siccius dentatus, qui tribunus plebei fuit sp. tarpeio a. aternio cos. haud multo post exactos reges, vel numerosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens ex provocatione victor, quadraginta quinque cicatricibus adverso corpore insignis, nulla in tergo. idem spolia cepit xxxiiii, donatus hastis puris duodeviginti, phaleris viginti quinque, torquibus tribus et octoginta, armillis clx, coronis xxvi, in iis civicis xiiii, aureis octo, muralibus, tribus, obsidionali una, fisco aeris, x captivis et viginti simul bubus, imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes secutus, praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno

-- --

ex ducibus t. romilio ex consulatu ad populum convicto male imperatae rei militaris.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.44 Plin. Nat. 7.45 (English) >>Plin. Nat. 7.46

Powered by PhiloLogic