Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.46 Plin. Nat. 7.47 (English) >>Plin. Nat. 7.48

7.47

verum in his sunt quidem virtutis opera magna, sed maiora fortunae. m. sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos catilina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram manum perdidit; stipendiis duobus ter et viciens vulneratus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno tantum salvus, plurimis postea stipendiis debilis miles. bis ab Hannibale captus - neque enim cum quolibet hoste res fuit - , bis vinculorum eius profugus, in viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. sinistra manu sola quater pugnavit, uno die duobus equis insidente eo suffossis. dextram sibi ferream fecit eaque religata

-- --

proeliatus cremonam obsidione exemit, placentiam tutatus est, duodena castra hostium in gallia cepit, quae omnia ex oratione eius apparent habita cum in praetura sacris arceretur a collegis ut debilis, quos hic coronarum acervos constructurus hoste mutato! etenim plurimum refert, in quae cuiusque virtus tempora inciderit. quas trebia ticinusve aut trasimennus civicas dedere quae cannis corona merita, unde fugisse virtutis summum opus fuit ceteri profecto victores hominum fuere, sergius vicit etiam fortunam.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.46 Plin. Nat. 7.47 (English) >>Plin. Nat. 7.48

Powered by PhiloLogic