Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.4 Plin. Nat. 7.5 (English) >>Plin. Nat. 7.6

7.5

supra nasamonas confinesque illis machlyas androgynos esse utriusque naturae, inter se vicibus coeuntes, calliphanes tradit. aristoteles adicit dextram mammam iis virilem, laevam muliebrem esse. in eadem africa familias quasdam effascinantium isigonus et nymphodorus, quorum laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur infantes. esse eiusdem generis in triballis et illyris

-- --

adicit isigonus, qui visu quoque effascinent interemantque quos diutius intueantur, iratis praecipue oculis, quod eorum malum facilius sentire puberes; notabilius esse quod pupillas binas in oculis singulis habeant. huius generis et feminas in scythia, quae bitiae vocantur, prodit apollonides. phylarchus et in ponto thibiorum genus multosque alios eiusdem naturae, quorum notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem; eosdem praeterea non posse mergi, ne veste quidem degravatos. haut dissimile iis genus pharmacum in aethiopia damon, quorum sudor tabem contactis corporibus afferat. feminas quidem omnes ubique visu nocere quae duplices pupillas habeant, cicero quoque apud nos auctor est. adeo naturae, cum ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam oculis quoque venena placuit, ne quid usquam mali esset quod in homine non esset.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.4 Plin. Nat. 7.5 (English) >>Plin. Nat. 7.6

Powered by PhiloLogic