Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.50 Plin. Nat. 7.51 (English) >>Plin. Nat. 7.52

7.51

sed et nostrorum gloriam percenseamus. prior africanus q. ennii statuam sepulcro suo inponi iussit clarumque illud nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum, in cinere supremo cum poetae titulo legi. Divus Augustus carmina vergili cremari contra testamenti eius verecundiam vetuit, maiusque ita vati testimonium contigit quam si ipse sua probavisset. M. Varronis in bibliotheca, quae prima in orbe ab asinio pollione ex manubiis publicata romae est, unius viventis posita imago est, haut minore, ut equidem reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum

-- --

quae tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante quam cum eidem magnus pompeius piratico ex bello navalem dedit. innumerabilia deinde sunt exempla romana, si persequi libeat, cum plures una gens in quocumque genere eximios tulerit quam ceterae terrae. sed quo te, m. tulli, piaculo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem quo potius quam universi populi illius gentium amplissimi testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis te dicente legem agrariam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus; te suadente roscio theatralis auctori legis ignoverunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt; te orante proscriptorum liberos honores petere puduit; tuum catilina fugit ingenium; tu m. antonium proscripsisti. salve primus omnium parens patriae appellate, primus in toga triumphum linguaeque lauream merite et facundiae latiarumque litterarum parens aeque (ut dictator caesar, hostis quondam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea maiorem, quanto plus est ingenii romani terminos in tantum promovisse quam imperii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.50 Plin. Nat. 7.51 (English) >>Plin. Nat. 7.52

Powered by PhiloLogic