Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.55 Plin. Nat. 7.56 (English) >>Plin. Nat. 7.57

7.56

variarum artium scientia innumerabiles enituere, quos tamen attingi par sit florem hominum libantibus: astrologia berosus, cui ob divinas praedictiones athenienses publice in gymnasio statuam inaurata lingua statuere; grammatica apollodorus, cui amphictyones graeciae honorem

-- --

habuere; hippocrates medicina, qui venientem ab illyriis pestilentiam praedixit discipulosque ad auxiliandum circa urbes dimisit, quod ob meritum honores illi quos herculi decrevit graecia. eandem scientiam in cleombroto ceo ptolemaeus rex megalensibus sacris donavit centum talentis servato antiocho rege. magna et critobulo fama est extracta philippi regis oculo sagitta et citra deformitatem oris curata orbitate luminis, summa autem asclepiadi prusiensi condita nova secta, spretis legatis et pollicitationibus mithridatis regis, reperta ratione qua vinum aegris medetur, relato e funere homine et conservato, sed maxime sponsione facta cum fortuna, ne medicus crederetur, si umquam invalidus ullo modo fuisset ipse. et vicit suprema in senecta lapsu scalarum exanimatus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.55 Plin. Nat. 7.56 (English) >>Plin. Nat. 7.57

Powered by PhiloLogic