Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.57 Plin. Nat. 7.58 (English) >>Plin. Nat. 7.59

7.58

pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem, quod equidem conpererim, fuit grammaticae artis, daphnin attio pisaurense vendente et M. Scauro principe civitatis iii dcc licente. excessere hoc in nostro aevo, nec modice, histriones, sed hi libertatem suam mercati, quippe cum iam apud maiores roscius histrio iii d annua meritasse prodatur, nisi si quis in hoc loco desiderat armeniaci belli paulo ante propter tiridaten gesti dispensatorem, quem nero iii cxxx30 manumisit. sed hoc pretium belli, non hominis, fuit tam hercules quam libidinis, non formae, paezontem e spadonibus seiani iii d30 mercante clutorio prisco. quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in luctu civitatis, quoniam arguere nulli vacabat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.57 Plin. Nat. 7.58 (English) >>Plin. Nat. 7.59

Powered by PhiloLogic