Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.58 Plin. Nat. 7.59 (English) >>Plin. Nat. 7.60

7.59

gentium in toto orbe praestantissima una omnium virtute haud dubie romana extitit. felicitas cui praecipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperitatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque determinet. si verum facere iudicium volumus ac repudiata omni fortunae ambitione decernere, nemo mortalium est felix. abunde agitur atque indulgenter a fortuna deciditur cum eo, qui iure dici non infelix potest. quippe ut alia

-- --

non sint, certe ne lassescat fortuna metus est, quo semel recepto solida felicitas non est. quid, quod nemo mortalium omnibus horis sapit utinamque falsum hoc et non ut a vate dictum quam plurimi iudicent! vana mortalitas et ad circumscribendam se ipsam ingeniosa conputat more thraciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separatos dinumerat atque ita de quoque pronuntiat. quid, quod iste calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit quam multos accepta adflixere imperia! quam multos bona perdidere et ultimis mersere suppliciis, ista nimirum bona, cum interim illa hora in gaudio fuit! ita est profecto: alius de alio iudicat dies et tantum supremus de omnibus, ideoque nullis credendum est. quid, quod bona malis paria non sunt etiam pari numero, nec laetitia ulla minimo maerore pensanda heu vana et inprudens diligentia! numerus dierum conparatur, ubi quaeritur pondus!



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.58 Plin. Nat. 7.59 (English) >>Plin. Nat. 7.60

Powered by PhiloLogic