Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.7 Plin. Nat. 7.8 (English) >>Plin. Nat. 7.9

7.8

oritas ab indis arabis fluvius disterminat. hi nullum alium cibum novere quam piscium, quos unguibus dissectos sole torreant atque ita panem ex iis faciant, ut refert

-- --

clitarchus. trogodytas super aethiopiam velociores equis esse pergamenus crates, item aethiopas octona cubita longitudine excedere; syrbotas vocari gentem eam. nomadum aethiopum secundum flumen astragum ad septentrionem vergentium gens menisminorum appellata abest ab oceano dierum itinere viginti. animalium, quae cynocephalos vocamus, lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemptis praeterquam subolis causa. in africae solitudinibus hominum species obviae subinde fiunt momentoque evanescunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.7 Plin. Nat. 7.8 (English) >>Plin. Nat. 7.9

Powered by PhiloLogic