Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.87 Plin. Nat. 8.1 (English) >>Plin. Nat. 8.2

8.1

ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria.

maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac

-- --

lunae veneratio. auctores sunt in mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est amilo, nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti vitulorum fatigatos prae se ferentes. alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacientes, veluti tellure precibus allegata. nam, quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. indis arant minores, quos appellant nothos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 7.87 Plin. Nat. 8.1 (English) >>Plin. Nat. 8.2

Powered by PhiloLogic