Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.16 Plin. Nat. 8.17 (English) >>Plin. Nat. 8.18

8.17

ceterorum animalium, quae modo convecta undique italiae contigere saepius, formas nihil attinet scrupulose referre. paucissima scythia gignit inopia fruticum, pauca contermina illi germania, insignia tamen boum ferorum genera, iubatos bisontes excellentique et vi et velocitate uros, quibus inperitum volgus bubalorum nomen inponit, cum id gignat africa vituli potius cervique quadam similitudine. septentrio fert et equorum greges ferorum, sicut asinorum asia et africa, praeterea alcen iumento similem, ni proceritas aurium et cervicis distinguat; item natam in

-- --

scadinavia insula nec umquam visam in hoc orbe, multis tamen narratam achlin haud dissimilem illi, set nullo suffraginum flexu, ideoque non cubantem et adclinem arbori in somno eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memoratae. labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens involvatur. tradunt in paeonia feram quae bonasus vocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia pugnae. quapropter fuga sibi auxiliari reddentem in ea fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius contactus sequentes ut ignis aliquis amburat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.16 Plin. Nat. 8.17 (English) >>Plin. Nat. 8.18

Powered by PhiloLogic