Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.17 Plin. Nat. 8.18 (English) >>Plin. Nat. 8.19

8.18

mirum pardos, pantheras, leones et similia condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturve, ingredi aversisque falculis currere nec nisi in adpetendo protendere. leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. africa haec maxime

-- --

spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. ideo multiformes ibi animalium partus, varie feminis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente: unde etiam vulgare graeciae dictum semper aliquid novi africam adferre. odore pardi coitum sentit in adultera leo totaque vi consurgit in poenam; idcirco ea culpa flumine abluitur aut longius comitatur. semel autem edi partum, lacerato unguium acie utero in enixu, volgum credidisse video.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.17 Plin. Nat. 8.18 (English) >>Plin. Nat. 8.19

Powered by PhiloLogic