Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.18 Plin. Nat. 8.19 (English) >>Plin. Nat. 8.20

8.19

aristoteles diversa tradit, vir quem in his magna secuturus ex parte praefandum reor. alexandro magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque hac commentatione aristoteli, summo in omni doctrina viro, aliquot milia hominum in totius asiae graeciaeque tractu parere iussa, omnium quos venatus, aucupia piscatusque alebant quibusque vivaria, armenta, alvaria, piscinae, aviaria in cura erant, ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo. quos percunctando quinquaginta ferme volumina illa praeclara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum cum iis, quae ignoraverat, quaeso ut legentes boni consulant, in universis rerum naturae operibus medioque clarissimi regum omnium desiderio cura nostra breviter peregrinantes.

-- --

is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio, semenstres vix ingredi posse nec nisi bimenstres moveri; in europa autem inter acheloum tantum mestumque amnes leones esse, sed longe viribus praestantiores iis quos africa aut syria gignant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.18 Plin. Nat. 8.19 (English) >>Plin. Nat. 8.20

Powered by PhiloLogic