Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.1 Plin. Nat. 8.2 (English) >>Plin. Nat. 8.3

8.2

romae iuncti primum subiere currum pompei magni africano triumpho, quod prius india victa triumphante libero patre memoratur. procilius negat potuisse pompei triumpho iunctos egredi porta. germanici caesaris munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere saltantium modo. vulgare erat per auras arma iacere, non auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios congressus edere aut lascivienti pyrriche conludere. postea et per funes incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puerperas imitantes, plenisque homine tricliniis accubitum iere

-- --

per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingeretur. certum est unum tardioris ingeni in accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem illa meditantem noctu repertum. mirum et adversis quidem funibus subire, sed maxime regredi, utique pronis. mucianus iii consul auctor est aliquem ex iis et litterarum ductus graecarum didicisse solitumque perscribere eius linguae verbis: "ipse ego haec scripsi et spolia celtica dicavi," itemque se vidente puteolis, cum advecti e nave egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos retrorsus isse.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.1 Plin. Nat. 8.2 (English) >>Plin. Nat. 8.3

Powered by PhiloLogic