Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.19 Plin. Nat. 8.20 (English) >>Plin. Nat. 8.21

8.20

leonum duo genera, compactile et breve crispioribus iubis. hos pavidiores esse quam longos simplicique villo; eos contemptores vulnerum. urinam mares crure sublato reddere ut canes. gravem odorem, nec minus halitum. raros in potu vesci alternis diebus, a saturitate interim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida devorare, nec capiente aviditatem alvo coniectis in fauces unguibus extrahere aut si fugiendum in satietate habeant. vitam iis longam docet argumento, quod plerique dentibus defecti reperiantur. polybius, aemiliani comes, in senecta

-- --

hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas feras vires non suppetant; tunc obsidere africae urbes, eaque de causa cruci fixos vidisse se cum scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrerentur eadem noxa.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.19 Plin. Nat. 8.20 (English) >>Plin. Nat. 8.21

Powered by PhiloLogic