Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.22 Plin. Nat. 8.23 (English) >>Plin. Nat. 8.24

8.23

capere eos ardui erat quondam operis, foveisque maxime. principatu claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine, a pastore gaetuliae sago contra ingruentis impetum obiecto, quod spectaculum in harenam protinus tralatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans. videlicet omnis vis constat in oculis, quo minus mirum sit a lysimacho alexandri iussu simul incluso strangulatum leonem. iugo subdidit eos primusque romae ad currum iunxit m. antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in pharsaliis campis, non sine ostento quodam temporum, generosos spiritus iugum subire illo

-- --

prodigio significante. nam quod ita vectus est cum mima cytheride, super monstra etiam illarum calamitatium fuit. primus autem hominum leonem manu tractare ausus et ostendere mansuefactum hanno e clarissimis poenorum traditur damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.22 Plin. Nat. 8.23 (English) >>Plin. Nat. 8.24

Powered by PhiloLogic