Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.23 Plin. Nat. 8.24 (English) >>Plin. Nat. 8.25

8.24

sunt vero et fortuitae eorum quoque clementiae exempla. mentor syracusanus in syria, leone obvio suppliciter volutante, attonitus pavore, cum refugienti undique fera opponeret sese et vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in pede eius tumorem vulnusque. extracto surculo liberavit cruciatu. pictura casum hunc testatur syracusis. simili modo elpis samius natione in africam delatus nave, iuxta litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petit libero patre invocato, quoniam tum praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est. set neque profugienti, cum potuisset, fera institerat et procumbens ad arborem hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. os morsu avidiore inhaeserat dentibus cruciabatque inedia, non tantum poena in ipsis eius telis, suspectantem ac velut mutis precibus orantem, dum fortuitis fidens non est contra feram

-- --

multoque diutius miraculo quam metu cessatum est. degressus tandem evellit praebenti et qua maxime opus esset adcommodanti. traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit, retulisse gratiam venatus adgerendo. qua de causa libero patri templum in samo elpis sacravit, quod ab eo facto graeci κεχηνότος Διονύσου appellavere. miremur postea vestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent cur enim non ad alia iere aut unde medicas manus hominis sciunt nisi forte vis malorum etiam feras omnia experiri cogit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.23 Plin. Nat. 8.24 (English) >>Plin. Nat. 8.25

Powered by PhiloLogic