Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.24 Plin. Nat. 8.25 (English) >>Plin. Nat. 8.26

8.25

aeque memorandum et de panthera tradit demetrius physicus: iacentem in media via hominis desiderio repente apparuisse patri cuiusdam philini, adsectatoris sapientiae; illum pavore coepisse regredi, feram vero circumvolutari non dubie blandientem seseque conflictantem maerore qui etiam in panthera intellegi posset. feta erat, catulis procul in foveam delapsis. primum ergo miserationis fuit non expavescere, proximum et curam intendere, secutusque qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos, ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus

-- --

laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.24 Plin. Nat. 8.25 (English) >>Plin. Nat. 8.26

Powered by PhiloLogic