Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.27 Plin. Nat. 8.28 (English) >>Plin. Nat. 8.29

8.28

senatus consultum fuit vetus, ne liceret africanas in italiam advehere. contra hoc tulit ad populum cn. aufidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inportare. primus autem Scaurus aedilitate sua varias cl universas misit, dein pompeius magnus ccccx, Divus Augustus ccccxx. idem q. tuberone paulo fabio maximo cos. iiii non. mai. theatri marcelli dedicatione tigrim primus omnium romae ostendit in cavea mansuefactam, divus vero claudius simul iiii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.27 Plin. Nat. 8.28 (English) >>Plin. Nat. 8.29

Powered by PhiloLogic