Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.2 Plin. Nat. 8.3 (English) >>Plin. Nat. 8.4

8.3

praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse in armis suis, quae iuba cornua appellat, herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas ossea. quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coepere paenuria: etenim rara amplitudo iam dentium praeterquam ex india reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriae. dentium candore intellegitur iuventa. circa hos

-- --

beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint minimi, ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos arbori frangunt praedaque se redimunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.2 Plin. Nat. 8.3 (English) >>Plin. Nat. 8.4

Powered by PhiloLogic