Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.36 Plin. Nat. 8.37 (English) >>Plin. Nat. 8.38

8.37

sed in italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens. inertes hos parvosque africa et aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. euanthes, inter auctores graeciae non spretus, scribit arcadas tradere ex gente anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos viiii. quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. id quoque adicit, eandem recipere vestem.

-- --

mirum est quo procedat graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. item apollas, qui olympionicas scripsit, narrat demaenetum parrhasium in sacrificio, quod arcades iovi lycaeo humana etiamtum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se convertisse, eundem x anno restitutum athleticae se exercuisse in pugilatu victoremque olympia reversum. quin et caudae huius animalis creditur vulgo inesse amatorium virus exiguo in villo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere nisi viventi dereptum. dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim. eundem in fame vesci terra inter auguria; ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno id ore fecerit, nullum ominum praestantius. sunt in eo genere qui cervari vocantur, qualem e gallia in pompei magni harena spectatum diximus. huic quamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi subrepere aiunt digressumque quaerere aliud.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.36 Plin. Nat. 8.37 (English) >>Plin. Nat. 8.38

Powered by PhiloLogic