Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.37 Plin. Nat. 8.38 (English) >>Plin. Nat. 8.39

8.38

quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terrae habere, in qua occultentur. innumera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe

-- --

quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aves. geminum caput amphisbaenae, hoc est et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. aliis squamas esse, aliis picturas, omnibus exitiale virus. iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum pavendas serpentes, sed ut missile volare tormento. colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur. unus huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est: coniugia ferme vagantur, nec nisi cum pari vita est. itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur interfectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.37 Plin. Nat. 8.38 (English) >>Plin. Nat. 8.39

Powered by PhiloLogic