Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.3 Plin. Nat. 8.4 (English) >>Plin. Nat. 8.5

8.4

mirum in plerisque animalium scire quare petantur, sed et fere cuncta quid caveant. elephans homine obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur; idem vestigio hominis animadverso prius quam homine intremescere insidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen circumagi et reverti aciemque derigi. adeo omnium odori durare virus illud maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet etenim tales silvas minime frequentari certum est. sane mirentur ipsam vestigii raritatem. sed unde sciunt timendi esse immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam

-- --

vidisse, quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit timendum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.3 Plin. Nat. 8.4 (English) >>Plin. Nat. 8.5

Powered by PhiloLogic