Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.44 Plin. Nat. 8.45 (English) >>Plin. Nat. 8.46

8.45

milia praeterea, utpote cum plurimis animalibus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ventorum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit, quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. siquidem et pericula praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud romanos

-- --

et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum. amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. observatum eam aure ad glaciem adposita coniectare crassitudinem gelus. nec minus clara exitii documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M. Varro auctor est a cuniculis suffossum in hispania oppidum, a talpis in thessalia, ab ranis civitatem in gallia pulsam, ab locustis in africa, ex gyara cycladum insula incolas a muribus fugatos, in italia amynclas a serpentibus deletas. citra cynamolgos aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos rhoetienses auctor est theophrastus. sed ad reliqua ferarum genera redeamus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.44 Plin. Nat. 8.45 (English) >>Plin. Nat. 8.46

Powered by PhiloLogic