Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.60 Plin. Nat. 8.61 (English) >>Plin. Nat. 8.62

8.61

serpentium vipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore veneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam iniuria resupinatae avolsaeque, non tamen exeuntes. in baliaribus vero insulis cavaticae appellatae non prorepunt e cavis terrae - neque herba vivunt - , sed uvae modo inter se cohaerent. est et aliud genus minus vulgare

-- --

adhaerente operculo eiusdem testae se operiens. obrutae terra semper hae et circa maritimas tantum alpes quondam effossae coepere iam erui et in veliterno. omnium tamen laudatissimae in astypalaea insula.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.60 Plin. Nat. 8.61 (English) >>Plin. Nat. 8.62

Powered by PhiloLogic