Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.62 Plin. Nat. 8.63 (English) >>Plin. Nat. 8.64

8.63

ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omnia homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio in epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. garamantum regem canes cc ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. propter bella colophonii itemque castabalenses cohortes canum habuere. hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. canis iasone lycio interfecto cibum capere

-- --

noluit inediaque consumptus est. is vero, cui nomen hyrcani reddit duris, accenso regis lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque hieronis regis. memorat et pyrrhum, gelonis tyranni canem, philistus; memoratur et icomedis bithyniae regis, uxore eius cosingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. apud nos vulcatium nobilem, qui cascellium ius civile docuit, asturcone e suburbano redeuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit; item caelium senatorem aegrum placentiae ab armatis oppressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto. sed super omnia in nostro aevo actis p. r. testatum appio iunio et p. silio cos., cum animadverteretur ex causa neronis germanici filii in titium sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus magna populi romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse. innatavit idem, cadavere in tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.62 Plin. Nat. 8.63 (English) >>Plin. Nat. 8.64

Powered by PhiloLogic