Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.66 Plin. Nat. 8.67 (English) >>Plin. Nat. 8.68

8.67

rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut diximus, ita morsis letali aquae metu. quapropter obviam itur per xxx eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto canum cibis aut, si praevenerit morbus, veratro. a morsu vero unicum remedium, oraculo quodam nuper repertum, radix silvestris rosae, quae cynorrhoda appellatur. columella auctor est, si xl die quam sit natus castretur morsu cauda summusque eius articulus auferatur spinae nervo exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. canem locutum in prodigiis, quod equidem adnotaverim, accepimus et serpentem latrasse, cum pulsus tarquinius est regno.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.66 Plin. Nat. 8.67 (English) >>Plin. Nat. 8.68

Powered by PhiloLogic