Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.71 Plin. Nat. 8.72 (English) >>Plin. Nat. 8.73

8.72

constat in lusitania circa olisiponem oppidum et tagum amnem equas favonio flante obversas animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum ita, sed triennium vitae non excedere. in eadem hispania gallaica gens est et asturica; equini generis his sunt quos

-- --

tieldones vocamus; minore forma appellatos asturcones gignunt, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere incursum traditur arte.

equo fere qui homini morbi, praeterque vesicae conversio, sicut omnibus in genere veterino.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.71 Plin. Nat. 8.72 (English) >>Plin. Nat. 8.73

Powered by PhiloLogic