Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.77 Plin. Nat. 8.78 (English) >>Plin. Nat. 8.79

8.78

magna et pecori gratia vel in placamentis deorum vel in usu vellerum. ut boves victum hominum excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad x; primiparis minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu, id est a. d. iii idus maias, ad aquilae occasum, id est x kal. augustas. gerunt partum diebus cl; postea concepti invalidi. cordos vocabant antiqui post id tempus natos. multi hibernos agnos praeferunt vernis, quoniam magis intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, solumque hoc animal utiliter bruma nasci. arieti naturale agnas fastidire, senectam ovium consectari, et ipse melior senecta, mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato feminas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuventur.

-- --

aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere venas, eius et lanicium in fetu est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potusque variat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 8.77 Plin. Nat. 8.78 (English) >>Plin. Nat. 8.79

Powered by PhiloLogic