Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.13 Plin. Nat. 9.14 (English) >>Plin. Nat. 9.15

9.14

dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari conchyliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, in terram egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pavita hac pectore et complanata, incubant noctibus. educunt fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat aversae. trogodytae cornigeras habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti chelonophagos terrent, trogodytae autem, ad quos adnant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.13 Plin. Nat. 9.14 (English) >>Plin. Nat. 9.15

Powered by PhiloLogic