Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.18 Plin. Nat. 9.19 (English) >>Plin. Nat. 9.20

9.19

praecipua magnitudine thynni. invenimus talenta xv pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo

-- --

cubita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut minores, silurus in nilo, isox in rheno, attilus in pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat. silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens. praecipue in moeno germaniae amne protelis boum et in danuvio marris extrahitur, porculo marino simillimus. et in borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci. in gange indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem xvi cubitorum. in eodem esse statius sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.18 Plin. Nat. 9.19 (English) >>Plin. Nat. 9.20

Powered by PhiloLogic