Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.19 Plin. Nat. 9.20 (English) >>Plin. Nat. 9.21

9.20

thynni mares sub ventre non habent pinnam. intrant e magno mari pontum verno tempore gregatim, nec alibi fetificant. cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitatur; limosae vero aut e luto pelamydes incipiunt vocari et, cum annuum excessere tempus,

-- --

thynni. hi membratim caesi cervice et abdomine commendantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi ructu. cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur. melandrya vocantur quercus assulis similia. vilissima ex his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima. pelamydes in apolectos particulatimque consectae in genera cybiorum dispertiuntur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 9.19 Plin. Nat. 9.20 (English) >>Plin. Nat. 9.21

Powered by PhiloLogic